Meilensteine

1 Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit, et in cathedra pestilentiæ non sedit ; 2 sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. 3 Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo : et folium ejus non defluet ; et omnia quæcumque faciet prosperabuntur. 4 Non sic impii, non sic ; sed tamquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. 5 Ideo non resurgent impii in judicio, neque peccatores in concilio justorum, 6 quoniam novit Dominus viam justorum ; et iter impiorum peribit.

041 530 06 38
Andreas Hahn
Pastor